라틴어 문장 검색

a. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 42 2:3)
videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 43 5:6)
peto a te ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paulum videor levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 2 1:1)
vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria>, vincere autem aut hos aut illos necesse esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 2:6)
Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium navali proelio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandriam terrebat, nec procul abesse quin potiretur regno opulentissimo videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 228:1)
sola hic mihi nunc videor, quia ille hinc abest quem ego amo praeter omnes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 27)
et quod quibusdam solacio est, mihi auget quaestionem, quia video etiam Graecis accidisse ut longius absit Aeschine et Demosthene Sacerdos ille Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mytilenas concentu scholasticorum et clamoribus quatit, quam Afer aut Africanus aut vos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 3:1)
sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur cetera;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:4)
scilicet haec summe celeri ratione geruntur, quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:10)
paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 2:4)
Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 19:8)
Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae volt illa quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:1)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:5)
Vixit tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne inmatura quidem mors uideri possit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION